monumenta.ch > Lactantius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Lactantius, Divinae Institutiones, 3, 28, 3
Adeo remotissimi fuerunt ab ipsa veritate, ut eos ne status quidem sui corporis admoneret, veritatem in summo illis esse quaerendam. Ex hac desperatione confessio illa Socratis nata est, qua se nihil scire dixit, nisi hoc unum, quod nihil sciat. Hinc Academiae disciplina manavit; si tamen disciplina dici potest, in qua ignoratio et discitur et docetur. Sed ne illi quidem, qui scientiam sibi assumpserunt, id ipsum, quod se scire putabant, constanter defendere potuerunt. Qui, quoniam ratio illis non quadrabat, per ignorantiam rerum divinarum tam varii, tam incerti fuerunt, sibique saepe contraria disserentes, ut quid sentirent, quid vellent, statuere ac diiudicare non possis. Quid igitur pugnes adversus eos homines, qui suo sibi gladio pereunt? Quid labores, ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque afficit oratio? Aristoteles, inquit Cicero (III Tusc.), veteres philosophos accusans, ait eos aut stultissimos, aut gloriosissimos fuisse, qui existimassent philosophiam suis ingeniis perfectam: sed se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore. Quod igitur fuit illud tempus? quo more? quando est aut a quibus absoluta? Nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, verum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a veteribus coeptam, aut a novis auctam, aut mox a posterioribus perfectum iri putavit. Nunquam enim potest investigari, quod non per viam suam quaeritur.